97 (Huic David, quando terra ejus restituta est.) Dominus regnavit ; exsultet terra ! lætentur insulæ multæ !
Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
Nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius.
3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.
Apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
Montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae.
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus ; et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis ! Adorate eum, omnes angeli ejus ;
Confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii.
8 Audivit, et lætata est Sion. Et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
Tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum ; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
Lux orta est iusto et rectis corde laetitia.
12 Lætamini, justi, in Domino ; et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 96. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 96. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.