96 (Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.) Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
Canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
Quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
Omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius.
7 Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;
Adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem.
8 Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
Adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius.
9 Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra !
Adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra.
10 Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
Dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra ! commoveatur mare et plenitudo ejus !
Laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius.
12 Gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
Gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus.
13 A facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 95. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 95. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.