95 (Laus cantici ipsi David.) Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro.
Venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro.
2 Præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei,
Praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei.
3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ;
Quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
In cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos,
Venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri.
7 Quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
Quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius.
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra,
Hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra.
9 Sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi ; et dixi : Semper hi errant corde.
Quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est.
11 Et isti non cognoverunt vias meas ; ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 94. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 94. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.