91 (Laus cantici David.) Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur.
2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
Dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
In scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus ; non timebis a timore nocturno ;
Scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno.
6 A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
A sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
Tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum.
10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
In manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione ; eripiam eum, et glorificabo eum.
Invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 90. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 90. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.