92 (Psalmus cantici, n in die sabbati.) Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime !
Psalmus cantici in die sabbati. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime.
2 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
Ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte.
3 In decachordo psalterio, cum cantico, in cithara.
In decacordo et in psalterio in cantico in cithara.
4 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo.
5 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ !
Quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae.
6 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud.
7 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in seculum seculi ;
Germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum.
8 Tu autem Altissimus in æternum, Domine.
Tu autem Excelsus in aeternum Domine.
9 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem.
10 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
Et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi.
11 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea.
12 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur.
13 Plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt.
Transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt.
14 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt,
Adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt.
15 Ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 91. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 91. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.