Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER IV
 

(Versiculus)

90 (Oratio Moysi, hominis Dei.) Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem.

Oratio Mosi viri Dei. Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione.

2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

Antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es.

3 Ne avertas hominem in humilitatem ; et dixisti : Convertimini, filii hominum !

Convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam.

4 Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna quæ præteriit : Et custodia in nocte ;

Quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna.

5 Quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.

Percutiente te eos somnium erunt.

6 Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.

Mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur.

7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, seculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt ; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

Omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens.

10 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus.

11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam

Quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam.

12 Dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

Ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti.

13 Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

Revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis.

14 Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

Imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris.

15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

Laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

Appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos ! et opera manuum nostrarum dirige super nos ; et opus manuum nostrarum dirige.

Et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 89. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 89. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit