Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER III
 

(Versiculus)

88 (Canticum Psalmi, n filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.) Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

Canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae. Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te.

2 Intret in conspectu tuo oratio mea ! inclina aurem tuam ad precem meam.

Ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam.

3 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

Quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit.

4 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

Reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus.

5 Inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt.

6 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis.

7 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper.

8 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

Longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem.

9 Oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die : expandi ad te manus meas.

Oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas.

10 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

Numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper.

11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

Numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione.

12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

Numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est.

13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

Ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te.

14 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ? avertis faciem tuam a me ?

Quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me.

15 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

Pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum.

16 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me.

Per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me.

17 Circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

Circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter.

18 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 87. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 87. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit