87 (Filiis Core. Psalmus cantici.) Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
Filiorum Core psalmus cantici. Fundamentum eius in montibus sanctuarii.
2 Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
Gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper.
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
Commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi.
5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
Ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus.
6 Dominus narrabit, in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper.
7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 86. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 86. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.