Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER III
 

(Versiculus)

82 (Psalmus Asaph.) Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

Canticum Asaph. Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem ? et facies peccatorum sumitis ?

Usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper.

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

Iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.

Non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae.

6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 81. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 81. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit