Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER III
 

(Versiculus)

81 (In finem, n pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.) Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.

Victori in torcularibus Asaph. Laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob.

2 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum, cum cithara.

Adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio.

3 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ ;

Clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae.

4 Quia præceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

Quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob.

5 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti, linguam quam non noverat, audivit.

Testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi.

6 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.

Amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt.

7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.

In tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper.

8 Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,

Audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me.

9 Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

Non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum.

10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud.

11 Et non audivit populus meus vocem meam ; et Israel non intendit mihi.

Et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi.

12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.

Et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis.

13 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,

Utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset.

14 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

Quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam.

15 Inimici Domini mentiti sunt ei ; et erit tempus eorum in secula.

Qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo.

16 Et cibavit eos ex adipe frumenti ; et de petra melle saturavit eos.

Et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 80. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 80. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit