Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER III
 

(Versiculus)

78 (Intellectus Asaph.) Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Eruditionis Asaph. Ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei.

2 Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.

Aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua.

3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

Quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis.

4 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

Non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit.

5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis,

Statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos.

6 Ut cognoscat generatio altera ; filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

Ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis.

7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant ;

Ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant.

8 Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

Ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius.

9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

Filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli.

10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

Non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi.

11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.

Et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis.

12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos.

13 Interrupit mare, et perduxit eos ; et statuit aquas quasi in utre.

Divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum.

14 Et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

Et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis.

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

Scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis.

16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas.

Et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas.

17 Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

Et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio.

18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

Et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae.

19 Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

Et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine.

20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

Ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo.

21 Ideo audivit Dominus, et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel.

Ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel.

22 Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

Quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius.

23 Et mandavit nubibus desuper ; et januas cæli aperuit.

Et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit.

24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.

Et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis.

25 Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.

Panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem.

26 Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.

Abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum.

27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

Et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata.

28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

Et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius.

29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis ; et desiderium eorum attulit eis ;

Et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis.

30 Non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,

Non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum.

31 Et ira Dei ascendit super eos ; et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.

Furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit.

32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

In omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius.

33 Et defecerunt in vanitate dies eorum ; et anni eorum cum festinatione.

Et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter.

34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

Si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum.

35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

Et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum.

36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;

Et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei.

37 Cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

Cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius.

38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

Ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum.

39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

Sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens.

40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

Quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine.

41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.

Et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt.

42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis ;

Non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante.

43 Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;

Qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos.

44 Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum, ne biberent ;

Qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent.

45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos ; et ranam, et disperdidit eos ;

Qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos.

46 Et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;

Qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae.

47 Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;

Qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore.

48 Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;

Qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus.

49 Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos ;

Qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum.

50 Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit ;

Munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit.

51 Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham ;

Et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham.

52 Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto ;

Et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto.

53 Et deduxit eos in spe, et non timuerunt ; et inimicos eorum operuit mare ;

Et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare.

54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;

Et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem.

55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

Et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel.

56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

Et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt.

57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum ; quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

Et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis.

58 In iram concitaverunt eum in collibus suis ; et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

Et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt.

59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.

Audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel.

60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

Et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines.

61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum ; et pulchritudinem eorum in manus inimici.

Tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis.

62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.

Et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit.

63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.

Iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit.

64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.

Sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae.

65 Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.

Et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini.

66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.

Et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos.

67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit.

Et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit.

68 Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

Sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit.

69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in secula.

Et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum.

70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum,

Et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum.

71 Pascere Jacob, servum suum, et Israel, hæreditatem suam.

Ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius.

72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 77. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 77. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit