76 (In finem, n in Laudibus. Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.) Notus in Judæa Deus ; in Israel magnum nomen ejus.
Victori in psalmis canticum Asaph carminis. Cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius.
2 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion.
3 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper.
4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
Lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis.
5 Turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas.
6 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus.
7 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
Tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua.
8 De cælo auditum fecisti judicium. Terra tremuit, et quievit,
De caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit.
9 Cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
Cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper.
10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi ; et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris.
11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili,
Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili.
12 Et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
Auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 75. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 75. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.