Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER III
 

(Versiculus)

74 (Intellectus Asaph.) Ut quid, Deus, repulisti in finem ? iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

Eruditionis Asaph. Ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae.

2 Memor esto congregationis tuæ ; quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.

Recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti.

3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto !

Sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario.

4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa,

Fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum.

5 Et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

Manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures.

6 Exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.

Et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt.

7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui.

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra.

9 Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.

Signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo.

10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?

Usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem.

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

Quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume.

12 Deus autem, rex noster ante secula, operatus est salutem in medio terræ.

Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.

Tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.

Tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum.

15 Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

Tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia.

16 Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.

Tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

Tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti.

18 Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

Memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum.

20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

Respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae.

21 Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

Ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum.

22 Exsurge, Deus ; judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 73. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 73. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit