73 (Psalmus Asaph.) Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !
Canticum Asaph. Attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde.
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ;
Mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei.
3 Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns ;
Quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
Ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
Processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
Inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes.
9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
Posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis,
Propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis.
11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ?
Et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso.
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in seculo ; obtinuerunt divitias.
Ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
Ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas.
14 Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis.
15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me,
Et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis.
17 Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
Donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
Verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum.
19 Quomodo facti sunt in desolationem ? Subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam.
Quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
Quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans.
22 Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ;
Et ego insipiens et nescius.
23 Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum ;
Quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
Et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me.
25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
Quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra.
26 Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.
Consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te, peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te.
28 Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
Mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 72. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 72. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.