68 (In finem. n Psalmus cantici ipsi David.) Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Victori David psalmus cantici. Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.
2 Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei.
3 Et justi epulentur ; et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
Iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia.
4 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus ; iter facite ei qui ascendit super occasum ; Dominus nomen illi. Exsultate in conspectu ejus ; turbabuntur a facie ejus,
Cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo.
5 Patris orphanorum, et judicis viduarum. Deus in loco sancto suo ;
Patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo.
6 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus.
7 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper.
8 Terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
Terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel.
9 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti.
10 Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus.
11 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae.
12 Rex virtutum dilecti dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
Reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia.
13 Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
Si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri.
14 Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
Cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon.
15 Mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis ;
Mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis.
16 Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
Quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper.
17 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina in sancto.
Currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto.
18 Ascendisti in altum ; cepisti captivitatem ; accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum.
Ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum.
19 Benedictus Dominus die quotidie ! Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper.
20 Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus.
21 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis.
22 Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris ;
Dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris.
23 Ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso.
24 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
Viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto.
25 Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
Praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum.
26 In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel.
27 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
Ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali.
28 Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis.
29 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
De templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera.
30 Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.
Increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt.
31 Venient legati ex Ægypto ; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
Offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo.
32 Regna terræ, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
Regna terrae cantate Deo canite Domino semper.
33 Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis ;
Qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis.
34 Date gloriam Deo super Israel. Magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis.
35 Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus !
Terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 67. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 67. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.