64 (In finem. n Psalmus David.) Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
Victori canticum David. Audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam.
2 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
Absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem.
3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
Qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum.
4 Ut sagittent in occultis immaculatum.
Ut sagittarent in absconditis simplicem.
5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
Subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos.
6 Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum ;
Scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo.
7 Et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum ;
Sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum.
8 Et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos ;
Et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos.
9 Et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei ; et facta ejus intellexerunt.
Et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent.
10 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo ; et laudabuntur omnes recti corde.
Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 63. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 63. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.