63 (Psalmus David, n cum esset in deserto Idumææ.) Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea. Quam multipliciter tibi caro mea.
Canticum David cum esset in deserto Iuda. Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea.
2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
In terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam.
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te.
4 Sic benedicam te in vita mea ; et in nomine tuo levabo manus meas.
Sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas.
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum.
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te,
Recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi.
7 Quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo ;
Quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo.
8 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
Adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam. Introibunt in inferiora terræ ;
Ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae.
10 Tradentur in manus gladii ; partes vulpium erunt.
Congregentur in manus gladii pars vulpium erunt.
11 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 62. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 62. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.