Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER II
 

(Versiculus)

62 (In finem, n pro Idithun. Psalmus David.) Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.

Victori per Idithun canticum David. Attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea.

2 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.

Attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius.

3 Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.

Usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens.

4 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti ; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

Partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper.

5 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.

Verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea.

6 Quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.

Ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo.

7 In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

In Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo.

8 Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra ; Deus adjutor noster in æternum.

Sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper.

9 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

Verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul.

10 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.

Nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor.

11 Semel locutus est Deus, duo hæc audivi : Quia potestas Dei est,

Unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est.

12 Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

Et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 61. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 61. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit