61 (In finem. n In hymnis David.) Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.
Victori in psalmis David. Exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae.
2 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
De novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus.
3 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
Fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici.
4 Inhabitabo in tabernaculo tuo in secula ; protegar in velamento alarum tuarum.
Habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper.
5 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
Tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
6 Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
Dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio.
7 Permanet in æternum in conspectu Dei. Misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
Sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum.
8 Sic psalmum dicam nomini tuo in seculum seculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 60. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 60. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.