Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER II
 

(Versiculus)

56 (In finem, n pro populo, qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.) Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.

Victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth. Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me.

2 Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.

Conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime.

3 Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.

Quacumque die territus fuero ego in te confidam.

4 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.

In Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi.

5 Tota die verba mea exsecrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

Tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum.

6 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

Congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam.

7 Pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

Quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus.

8 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;

Secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua.

9 Tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

Tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es.

10 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.

In Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi.

11 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi ;

In me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi.

12 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 55. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 55. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit