Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER II
 

(Versiculus)

54 (In finem, n in carminibus intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?) Deus, in nomine tuo salvum me fac ; et in virtute tua judica me.

Victori in psalmis eruditi David. Quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos. Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me.

2 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.

Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei.

3 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper.

4 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

Ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam.

5 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.

Reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos.

6 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est.

7 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 53. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 53. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit