48 (Psalmus cantici filiis Core n secunda sabbati.) Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Canticum psalmi filiorum Core. Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo.
2 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis civitas regis magni.
Specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni.
3 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam ;
Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando.
4 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum.
Quia ecce reges congregati sunt venerunt simul.
5 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt ;
Ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt.
6 Tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis.
Horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis.
7 In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
In vento uredinis confringes naves maris.
8 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, Deus fundavit eam in æternum.
Sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper.
9 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui.
10 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ. Justitia plena est dextera tua.
Secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua.
11 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua.
12 Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
Circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius.
13 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima.
14 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in seculum seculi ; ipse reget nos in secula.
Quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 47. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 47. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.