Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER II
 

(Versiculus)

44 (In finem. n Filiis Core ad intellectum.) Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis. Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis :

Pro victoria filiorum Core eruditionis. Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis.

2 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos et expulisti eos.

Tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos.

3 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos ; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

Non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi.

4 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob.

5 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

In te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros.

6 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me ;

Non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me.

7 Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

Quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti.

8 In Deo laudabimur tota die ; et in nomine tuo confitebimur in seculum.

In Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper.

9 Nunc autem repulisti et confudisti nos ; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

Verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris.

10 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ; et qui oderunt nos diripiebant sibi.

Vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos.

11 Dedisti nos tanquam oves escarum ; et in gentibus dispersisti nos.

Dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos.

12 Vendidisti populum tuum sine pretio ; et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

Vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum.

13 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

Posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro.

14 Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

Posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus.

15 Tota die verecundia mea contra me est ; et confusio faciei meæ cooperuit me.

Tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me.

16 A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

A voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris.

17 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

Omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo.

18 Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua ;

Non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua.

19 Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

Quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis.

20 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

Si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum.

21 Nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis.

Numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis.

22 Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

Quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis.

23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.

Consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum.

24 Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

Quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras.

25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

Quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster.

26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

Surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 43. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 43. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit