36 (In finem. n Servo Domini ipsi David.) Dixit injustus ut delinquat in semetipso ; non est timor Dei ante oculos ejus.
Pro victoria servi Domini David. Dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum.
3 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
Verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
Iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet.
5 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes.
6 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine.
7 Quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus ! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos ;
Inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen.
10 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde.
11 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
Ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 35. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 35. || Salmo 3Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.