33 (Psalmus David.) Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
Laudate iusti Dominum rectos decet laudatio.
2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei.
3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
Cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
Diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt ; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
Congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
Quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit.
10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi !
Beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi.
13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
De caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam.
14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.
De firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae.
15 Qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
Fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem ; et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis.
17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus,
Ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius.
19 Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
Anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est.
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
In ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 32. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 32. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.