32 (Ipsi David intellectus.) Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
David eruditi. Beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
Doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te.
10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
Laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 31. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 31. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.