21 (In finem. n Psalmus David.) Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Victori canticum David. Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer.
2 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
Desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper.
3 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
Quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso.
4 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in seculum, et in seculum seculi.
Vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum.
5 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
Magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum.
6 Quoniam dabis eum in benedictionem in seculum seculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum.
7 Quoniam rex sperat in Domino ; et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur.
8 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te.
9 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui ; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis.
10 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.
11 Quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
Quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt.
12 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum.
13 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 20. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 20. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.