148 (Alleluja.) Laudate Dominum, de cælis ; laudate eum in excelsis.
Alleluia. Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius.
3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis.
4 Laudate eum, cœli cœlorum ; et aquæ omnes quæ super cœlos sunt,
Laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt.
5 Laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
Laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt.
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi. Præceptum posuit, et non præteribit.
Et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit.
7 Laudate Dominum, de terra : dracones et omnes abyssi ;
Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi.
8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;
Ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius.
9 Montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
Montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri.
10 Bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ.
Bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes.
11 Reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ,
Reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae.
12 Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
Iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini.
13 Quia exaltatum est nomen ejus solius.
Quoniam sublime nomen eius solius.
14 Confessio ejus super cœlum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.