Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

146 (Alleluja, Aggæi, et Zachariæ.) Lauda, anima mea, Dominum !

Alleluia. Lauda anima mea Dominum.

2 Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

Laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus.

3 In filiis hominum, in quibus non est salus.

In filio hominis cui non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius,

Beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo.

6 Qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt !

Qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

Et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos.

8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos.

9 Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret.

10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 145. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 145. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit