Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

143 (Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.) Domine, exaudi orationem meam. Auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua. Exaudi me in tua justitia.

Canticum David. Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua.

2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens ;

Et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3 Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris, sicut mortuos seculi.

Persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos.

4 Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.

Et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum.

5 Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis ; in factis manuum tuarum meditabar.

Recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar.

6 Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper.

7 Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

Cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum.

8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam.

9 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi ;

Libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum.

10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta.

11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam ;

Propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam.

12 Et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 142. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 142. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit