Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

144 (Psalmus David. Adversus Goliath.) Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum !

David. Benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum.

2 Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus, et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi ; qui subdit populum meum sub me.

Misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi.

3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?

Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum.

4 Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.

Homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens.

5 Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.

Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt.

6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos.

7 Emitte manum tuam de alto, eripe me ; et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.

Extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum.

8 Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii.

9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi.

Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi.

10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David, servum tuum, de gladio maligno,

Qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo.

11 Eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii.

12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua. Filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.

Ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi.

13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;

Promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris.

14 Boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus ; neque clamor in plateis eorum.

Tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris.

15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus !

Beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 143. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 143. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit