Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

142 (Intellectus David, n cum esset in spelunca, oratio.) Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Eruditio David cum esset in spelunca oratio. Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum.

2 Effundo in conspectu ejus orationem meam ; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

Effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo.

3 In deficiendo ex me spiritum meum ; et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

Cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi.

4 Considerabam ad dexteram, et videbam ; et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me ; et non est qui requirat animam meam.

Respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam.

5 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

Clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium.

6 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

Ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me.

7 Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Me exspectant justi donec retribuas mihi.

Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 141. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 141. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit