141 Psalmus David. Domine, clamavi ad te ; exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Canticum David. Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ! elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum !
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
Pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum.
Ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me ; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum ;
Corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum.
6 Absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
Sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei, in te speravi, non auferas animam meam.
Quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
Custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores. Singulariter sum ego, donec transeam.
Incident in rete eius impii simul ego autem transibo.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 140. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 140. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.