Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

135 (Alleluja.) Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :

Alleluia. Laudate nomen Domini laudate servi Dominum.

2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri.

3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens.

4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.

Quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum.

5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.

Quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis.

6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.

Omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis.

7 Educens nubes ab extremo terræ ; fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis ;

Levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis.

8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.

Qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus.

9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

Misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius.

10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :

Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes.

11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan.

Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.

12 Et dedit terram eorum hæreditatem ; hæreditatem Israel populo suo.

Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo.

13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione.

14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

Quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis.

15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

Idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

Aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis !

Similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis.

19 Domus Israel, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.

Domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino.

20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

Domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 134. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 134. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit