Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)


ALEPH.

119 (Alleluja.) Beati immaculati in via ; qui ambulant in lege Domini !

Aleph. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

2 Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum !

Beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum.

3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.

Nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt.

4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

Tu mandasti praecepta tua custodire nimis.

5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas !

Utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua.

6 Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

Tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua.

7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.

Confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae.

8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.

Praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis.


BETH.

9 In quo corrigit adolescentior viam suam ? In custodiendo sermones tuos.

Beth. In quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua.

10 In toto corde meo exquisivi te. Ne repellas me a mandatis tuis.

In toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis.

11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

In corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi.

12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.

Benedictus tu Domine doce me praecepta tua.

13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

In labiis meis narravi omnes iustitias oris tui.

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

In via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

In praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas.

16 In justificationibus tuis meditabor ; non obliviscar sermones tuos.

Iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua.


GIMEL.

17 Retribue servo tuo ; vivifica me ; et custodiam sermones tuos.

Gimel. Tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua.

18 Revela oculos meos ; et considerabo mirabilia de lege tua.

Revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua.

19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.

Advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua.

20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

Desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore.

21 Increpasti superbos. Maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis.

22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

Aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi.

23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

Etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua.

24 Nam et testimonia tua meditatio mea est ; et consilium meum justificationes tuæ.

Sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei.


DALETH.

25 Adhæsit pavimento anima mea ; vivifica me secundum verbum tuum.

Deleth. Adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum.

26 Vias meas enuntiavi ; et exaudisti me. Doce me justificationes tuas.

Vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam.

27 Viam justificationum tuarum instrue me ; et exercebor in mirabilibus tuis.

Viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis.

28 Dormitavit anima mea præ tædio ; confirma me in verbis tuis.

Destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum.

29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei,

Viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi.

30 Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus.

Viam fidei elegi iudicia tua proponebam.

31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.

Adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me.

32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum.


HE.

33 Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.

He. Ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium.

34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.

Doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde.

35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.

Deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui.

36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

Inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam.

37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.

Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me.

38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.

Suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum.

39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.

Averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona.

40 Ecce concupivi mandata tua ; in æquitate tua vivifica me.

Ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me.


VAU.

41 Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.

Vav. Et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum.

42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

Et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo.

43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi.

44 Et custodiam legem tuam semper ; in seculum et in seculum seculi.

Et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra.

45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.

Et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi.

46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

Et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar.

47 Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

Et delectabor in mandatis tuis quae dilexi.

48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi ; et exercebar in justificationibus tuis.

Et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis.


ZAIN.

49 Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

Zai. Memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti.

50 Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.

Haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me.

51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.

Superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi.

52 Memor fui judiciorum tuorum a seculo, Domine, et consolatus sum.

Recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum.

53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

Horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam.

54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.

Carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae.

55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

Recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam.

56 Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.

Hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi.


HETH.

57 Portio mea, Domine ; dixi custodire legem tuam.

Heth. Pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum.

58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.

Deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum.

59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.

Recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua.

60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

Festinavi et non neglexi custodire mandata tua.

61 Funes peccatorum circumplexi sunt me ; et legem tuam non sum oblitus.

Funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus.

62 Media nocte surgebam, ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

Medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae.

63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua.

64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.

Misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me.


TETH.

65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

Teth. Benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum.

66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.

Bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi.

67 Priusquam humiliarer, ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.

Antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi.

68 Bonus es tu ; et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

Bonus tu et beneficus doce me praecepta tua.

69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

Adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua.

70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.

Incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar.

71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.

Bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua.

72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti.


JOD.

73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me ; da mihi intellectum, et discam mandata tua.

Ioth. Manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua.

74 Qui timent te videbunt me, et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.

Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi.

75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.

Scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me.

76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

Sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo.

77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.

Veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea.

78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.

Confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis.

79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

Revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum.

80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

Fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar.


CAPH.

81 Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

Caph. Defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi.

82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?

Consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me.

83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.

Et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus.

84 Quot sunt dies servi tui ? Quando facies de persequentibus me judicium ?

Quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium.

85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes ; sed non ut lex tua.

Foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam.

86 Omnia mandata tua veritas. Inique persecuti sunt me ; adjuva me.

Omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi.

87 Paulo minus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.

Paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua.

88 Secundum misericordiam tuam vivifica me ; et custodiam testimonia oris tui.

Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui.


LAMED.

89 In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.

Lameth. In aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo.

90 In generationem et generationem veritas tua. Fundasti terram, et permanet.

In generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat.

91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.

Iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea.

Nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea.

93 In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

In sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me.

94 Tuus sum ego ; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.

Tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi.

95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.

Me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo.

96 Omnis consummationis vidi finem ; latum mandatum tuum nimis.

Omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis.


MEM.

97 Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! Tota die meditatio mea est.

Mem. Quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea.

98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.

Super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi.

99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.

Super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea.

100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.

Super senes intellexi quia praecepta tua servavi.

101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.

Ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua.

102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.

A iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me.

103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.

Quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo.

104 A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.

Praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii.


NUN.

105 Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

Nun. Lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae.

106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.

Iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae.

107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.

Adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum.

108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.

Voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me.

109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

Anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus.

110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.

Posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi.

111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.

Hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt.

112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.

Inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem.


SAMECH.

113 Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.

Samech. Tumultuosos odivi et legem tuam dilexi.

114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.

Protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi.

115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

Recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei.

116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam ; et non confundas me ab exspectatione mea.

Confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea.

117 Adjuva me, et salvus ero ; et meditabor in justificationibus tuis semper.

Auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter.

118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.

Abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum.

119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.

Quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua.

120 Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.

Horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui.


AIN.

121 Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.

Ain. Feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me.

122 Suscipe servum tuum in bonum ; non calumnientur me superbi.

Sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi.

123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae.

124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.

Fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me.

125 Servus tuus sum ego ; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

Servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua.

126 Tempus faciendi, Domine ; dissipaverunt legem tuam.

Tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam.

127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

Propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium.

128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.

Propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui.


PHE.

129 Mirabilia testimonia tua ; ideo scrutata est ea anima mea.

Fe. Mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea.

130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

Ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos.

131 Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.

Os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam.

132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

Respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum.

133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.

Gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati.

134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.

Redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua.

135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.

Vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua.

136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

Rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam.


SADE.

137 Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Sade. Iustus es Domine et rectum iudicium tuum.

138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

Praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis.

139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.

Consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei.

140 Ignitum eloquium tuum vehementer ; et servus tuus dilexit illud.

Probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum.

141 Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.

Parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus.

142 Justitia tua, justitia in æternum ; et lex tua veritas.

Iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas.

143 Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.

Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea.

144 Æquitas testimonia tua in æternum. Intellectum da mihi, et vivam.

Iusta testimonia tua semper doce me et vivam.


COPH.

145 Clamavi in toto corde meo : Exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.

Coph. Clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam.

146 Clamavi ad te ; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.

Invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua.

147 Præveni in maturitate, et clamavi, quia in verba tua supersperavi.

Surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans.

148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

Praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis.

149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.

Vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me.

150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.

Adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt.

151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.

Prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas.

152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.

A principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea.


RES.

153 Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

Res. Vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus.

154 Judica judicium meum, et redime me ; propter eloquium tuum vivifica me.

Iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me.

155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.

Longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt.

156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.

Misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me.

157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.

Multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi.

158 Vidi prævaricantes, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.

Vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt.

159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine ; in misericordia tua vivifica me.

Vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me.

160 Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.

Caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae.


SIN.

161 Principes persecuti sunt me gratis ; et a verbis tuis formidavit cor meum.

Sen. Principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum.

162 Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

Gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa.

163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum ; legem autem tuam dilexi.

Mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi.

164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

Septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae.

165 Pax multa diligentibus legem tuam ; et non est illis scandalum.

Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum.

166 Exspectabam salutare tuum, Domine ; et mandata tua dilexi.

Expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci.

167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

Custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis.

168 Servavi mandata tua, et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

Custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo.


TAU.

169 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

Thau. Ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me.

170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.

Veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me.

171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

Fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua.

172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.

Loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta.

173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.

Sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi.

174 Concupivi salutare tuum, Domine ; et lex tua meditatio mea est.

Desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea.

175 Vivet anima mea, et laudabit te ; et judicia tua adjuvabunt me.

Vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi.

176 Erravi sicut ovis quæ periit ; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 118. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 118. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit