115 NON NOBIS, DOMINE, NON NOBIS ; sed nomini tuo da gloriam,
Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam.
2 Super misericordia tua et veritate tua, nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum.
3 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit, fecit.
Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit.
4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum.
5 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt.
6 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
Aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur.
7 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo.
8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis.
9 Domus Israel speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est.
11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
Timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel ; benedixit domui Aaron.
Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron.
13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Benedicet timentibus Dominum parvis et magnis.
14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
Addat Dominus super vos super vos et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
Benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram.
16 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
Caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum
Non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium.
18 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc, et usque in seculum.
Sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 113.9-26. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 113.9-26. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.