Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

114 (Alleluja.) n In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro.

Cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro.

2 Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.

Factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius.

3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

Mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

Montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? Et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

Quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum.

6 Montes, exsultastis sicut arietes ? et, colles, sicut agni ovium ?

Montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis.

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.

A facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob.

8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

Qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 113.1-8. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 113.1-8. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit