Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER IV
 

(Versiculus)

105 (Alleluja.) Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.

Alleluia. Confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius.

2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.

Canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius.

3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.

Exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum.

4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.

Quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter.

5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus ;

Recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius.

6 Semen Abraham, servi ejus ; filii Jacob, electi ejus.

Semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius.

7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.

Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.

8 Memor fuit in seculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes ;

Recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes.

9 Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :

Quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac.

10 Et statuit illud Jacob in præceptum, et Israel in testamentum æternum,

Et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum.

11 Dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ ;

Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae.

12 Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.

Cum essent viri pauci modici et advenae in ea.

13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

Et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum.

14 Non reliquit hominem nocere eis ; et corripuit pro eis reges ;

Non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges.

15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

Nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere.

16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.

Et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit.

17 Misit ante eos virum ; in servum venundatus est Joseph.

Misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph.

18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus,

Adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius.

19 Donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

Usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum.

20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.

Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum.

21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ.

Posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua.

22 Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.

Ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret.

23 Et intravit Israel in Ægyptum ; et Jacob accola fuit in terra Cham.

Et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham.

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius.

25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

Convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius.

26 Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum.

Misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi.

27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

Posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham.

28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.

Misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius.

29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

Commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum.

30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

Ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum.

31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.

Dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum.

32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.

Dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum.

33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.

Et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum.

34 Dixit, et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus ;

Dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus.

35 Et comedit omne fœnum in terra eorum ; et comedit omnem fructum terræ eorum.

Et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum.

36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.

Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum.

37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus.

38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.

Laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos.

39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

Expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte.

40 Petierunt ; et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.

Petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos.

41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ ; abierunt in sicco flumina.

Aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina.

42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.

Quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo.

43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.

Et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos.

44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt,

Et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt.

45 Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 104. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 104. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit