103 (Ipsi David.) Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
David. Benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus ;
Benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ;
Qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas.
4 Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus ;
Qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus.
5 Qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua.
Qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua.
6 Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent.
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
Notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas.
8 Miserator et misericors Dominus ; longanimis, et multum misericors.
Misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis.
9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
Non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
Quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum.
12 Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se,
Sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus ;
Ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus.
15 Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri sic efflorebit,
Homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit.
16 Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet ; et non cognoscet amplius locum suum.
Quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius.
17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum.
18 His qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
His qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea.
19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus.
Benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius.
22 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
Benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 102. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 102. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.