Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER IV
 

(Versiculus)

102 (Oratio pauperis,  n cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.) Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum. Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat.

2 Non avertas faciem tuam a me ; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me.

3 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt.

4 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

Percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum.

5 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

A voce gemitus mei adhesit os meum carni meae.

6 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum.

7 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum.

8 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant.

9 Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam ;

Quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui.

10 A facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.

A facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me.

11 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

Dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui.

12 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

Tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione.

13 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

Tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum.

14 Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

Quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem.

15 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.

Et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam.

16 Quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

Quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua.

17 Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.

Respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum.

18 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur, laudabit Dominum.

Scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum.

19 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit.

Quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est.

20 Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum,

Ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis.

21 Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem.

Ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem.

22 In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.

Cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino.

23 Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi.

Adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos.

24 Ne revoces me in dimidio dierum meorum ; in generationem et generationem anni tui.

Dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui.

25 Initio tu, Domine, terram fundasti ; et opera manuum tuarum sunt cæli.

A principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli.

26 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

Ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur.

27 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Tu autem ipse es et anni tui non deficient.

28 Filii servorum tuorum habitabunt ; et semen eorum in sæculum dirigetur.

Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 101. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 101. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit