Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER I
 

(Versiculus)

10 Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

Quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae.

2 Dum superbit impius, incenditur pauper. Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

In superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt.

3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

Quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi.

4 Exacerbavit Dominum peccator ; secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

Blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret.

5 Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.

Nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit.

6 Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

Loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo.

7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.

Maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas.

8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

Sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem.

9 Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.

Oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum.

10 In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

Et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter.

11 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.

Dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum.

12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.

Surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum.

13 Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.

Quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat.

14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.

Vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor.

15 Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

Contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies.

16 Dominus regnabit in æternum, et in seculum seculi ; peribitis, gentes, de terra illius.

Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius.

17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua.

Desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua.

18 Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 9.22-39. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 9.22-39. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit