11 (In finem. Psalmus David.) n In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
Victori David. In Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis.
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
Quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde.
3 Quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
Quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est.
4 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum.
5 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem odit animam suam.
Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius.
6 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum.
7 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit ; æquitatem vidit vultus ejus.
Quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 10. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 10. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.