Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER I
 

(Versiculus)

8 (In finem pro torcularibus. n Psalmus David.) Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! Quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

Victori pro torcularibus canticum David. Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos.

2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor.

3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti.

4 Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

Quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum.

5 Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;

Minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum.

6 Et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Dabis ei potestatem super opera manuum tuarum.

7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

Cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri.

8 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.

Aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti.

9 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit