3 (Psalmus David, n cum fugeret a facie Absalom, filii sui.) Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me.
Canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui. Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me.
2 Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
Multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper.
3 Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum.
4 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
Voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper.
5 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me.
6 Non timebo millia populi circumdantis me ; exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
Non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus.
7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
Quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti.
8 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.
Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.