2 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
Quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania.
2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius.
3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
Disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum.
4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
Habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum.
7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.
Pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos.
10 Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
Nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae.
11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Servite Domino in timore et exultate in tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
Adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via. Cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.