1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit.
2 Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo ; et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur.
4 Non sic impii, non sic ; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
Non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
Propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.
Quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.