24 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis.
Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis.
2 Quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
In doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est ; et vir doctus robustus et validus.
Vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus.
6 Quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
Excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur.
Qui cogitat malefacere stultus vocabitur.
9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
Si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem ; et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit ; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
Comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius.
16 Septies enim cadet justus, et resurget ; impii autem corruent in malum.
Septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum.
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum.
18 Ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios ;
Ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios.
20 Quoniam non habent futurorum spem mali ; et lucerna impiorum exstinguetur.
Quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem ; et cum detractoribus non commiscearis ;
Time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis.
22 Quoniam repente consurget perditio eorum ; et ruinam utriusque quis novit ?
Quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit.
23 Hæc quoque sapientibus : Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
Praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum ; nec lactes quemquam labiis tuis.
Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
Ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum.
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti ;
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti.
31 Et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
Et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas ;
Parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas.
34 Et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.