Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

25 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ, regis Juda :

Haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda.

2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem.

3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

Caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile.

4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum.

5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

Aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius.

6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.

7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

Melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe.

8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum.

9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles.

Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles.

10 Ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant ; quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

Ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset.

11 Mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo.

Mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo.

12 Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.

Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem.

13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.

Sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit.

14 Nubes et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens.

15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

Patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam.

16 Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

Mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud.

17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te.

18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

Iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum.

19 Dens putridus, et pes lassus, n qui sperat super infideli in die angustiæ,

Dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae.

20 Et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

Et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo [,,,].

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere ;

Si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere.

22 Prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

Prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi.

23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem.

24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua.

26 Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio.

Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio.

27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria.

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit