Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

23 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam ;

Quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam.

2 Et statue cultrum in gutture tuo ; si tamen habes in potestate animam tuam,

Et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam.

3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

Ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii.

4 Noli laborare ut diteris ; sed prudentiæ tuæ pone modum.

Noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum.

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum.

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus.

Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius.

7 Quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.

Quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum.

8 Cibos quos comederas evomes ; et perdes pulchros sermones tuos.

Cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.

In auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas ;

Ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas.

11 Propinquus enim illorum fortis est ; et ipse judicabit contra te causam illorum.

Propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum.

12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum ; et aures tuæ ad verba scientiæ.

Ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae.

13 Noli subtrahere a puero disciplinam ; si enim percusseris eum virga, non morietur.

Noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur.

14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

Tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.

15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum ;

Fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum.

16 Et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

Et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua.

17 Non æmuletur cor tuum peccatores ; sed in timore Domini esto tota die ;

Non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die.

18 Quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

Quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.

Audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum.

20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt ;

Noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt.

21 Quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur ; et vestietur pannis dormitatio.

Quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te ; et ne contemnas cum senuerit mater tua.

Audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

Veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam.

24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit lætabitur in eo.

Exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo.

25 Gaudeat pater tuus et mater tua ; et exsultet quæ genuit te.

Gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te.

26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi ; et oculi tui vias meas custodiant.

Praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant.

27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.

Fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena.

28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.

Insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit.

29 Cui : Væ ? Cujus patri : Væ ? Cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

Cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum.

30 Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

Nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis.

31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus ; ingreditur blande ;

Ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande.

32 Sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

Sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet.

33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

Oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa.

34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo ;

Et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo.

35 Et dices : Verbaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

Et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit