Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

6 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

2 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare,

Loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare.

3 A vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent ; uvas recentes siccasque non comedent

Vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent.

4 Cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur, quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

Cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus, usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

Omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

Omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur.

7 Nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

Nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

Omnes dies separationis suae sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus ; quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii ;

In octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii.

11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo ; sanctificabitque caput ejus in die illo ;

Facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo.

12 Et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato ; ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

Et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

Ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis.

14 Et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

Et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam.

15 Canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum ;

Canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum.

16 Quæ offeret sacerdos coram Domino ; et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ ; tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum ;

Tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum.

19 Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus :

Et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini ; et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc potest bibere nazaræus vinum.

Susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his quæ invenerit manus ejus. Juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

Ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis :

Loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis.

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

Benedicat tibi Dominus et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

Ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

Invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit